monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63 > sectio > 13 > 7 > sectio > 10 > sectio > sectio 15 > sectio 6 > sectio 15 > 27 > sectio > sectio 27 > 20 > sectio 5 > 2 > bnf7962.30 > sectio 5 > sectio 25 > 440 > sectio 5 > sectio 9 > 61 > 7 > sectio 4 > 55 > sectio 16 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 10
In hac controversia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. LATRO semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere praeteriebat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam attrahebat; illos quoque, quos occupaverat, non diu dicebat sed valenter. hoc erat itaque praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controversia fecit: non enim curavit dicere nullam factam esse proditionem sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit et nolo, inquit, cum fili voce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium adversus filium obiciatur patri. ALBUCIUS in duas partes declamationem divisit: primum negavit ullam esse proditionem, deinde, ut esset, ad se non pertinere.